EXCAECANDI olim hodiequeue mos

EXCAECANDI olim hodiequeue mos
EXCAECANDI olim hodiequeue mos
frequens suit. Et quidem de ea excaecandi ratione, quae fiebat per μυδρὸν seu serrum candens, affatim diximus, in voce Abacinare: sed et aliae occurrunt non paucae. Apud S. Augustin. l. 3. c. Cresconium c. 42. Circumcelliones Donatistae, novo et inaudito sceleris genere, oculis calcem aceto permixto insundentes, et infercientes, eorum lumen exstinguebant. Quem admodum reos olim Persae infuso oculis aceto fervido, visu privasse leguntur, apud Procop. Persic. l. 1. c. 6. et de Graecis Byzantinis idem habet Laonicus l. 1. p. 23. Interdum chordâ ad frontem circumductâ oculi eruebantur. Anonymus Valesianus de Constantino Mag. Qui acceptâ chordâ in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent. Unde crever tes yeux, Gallis loquendi familiaris formula. Vide iterum Procop. Hist. arcan. c. 6. extr. Chronicon. CP. laudatum ab Alemanno, et Meurs. in Κόρδα. Deniqueve Pachymeres ait erutos oculos τοῖς προςτυχοῦσι πασσάλοις, paxillis obviis, l. 5. c. 30. et scalpello percussos oculos, habet Chronicon Sublacense, sub A. C. 1003. Vide quoqueve infra Fibula. Iam vero receptam inter poenas in reos decretas, Exciecationem fuisse, Vett. et Recentiores testantur. In Oriente Principes inprimis hoc supplicii genere in consanguineos proximosqueve suspectos saeviunt etc. Sed et ex Mahometanis illos, qui Pseudoprohetae sepulchrum inspiciunt, se ipsos exaecare, eo quod nihil in posterum dignum a se conspici posse existiment, dicemus infra in voce Methymna Talnabi. De excaecatione columbarum allectatricium. Vide supra uti de grnum olorumqueve, cum impinguantur infra invoce Grues.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”